- BAPTAE
- I.BAPTAEAthenis sacerdotes erant Cotyttûs impudicitiae Deae, cui nocturna sacra peragebant saltationibus et omni voluptatum generi indulgentes, Dicti λ᾿πὸ τοῦ Βαπτειν, quod, qui sacris illis initiabantur, aquâ. calidâ tingerentur. Suidas. Angelus Politian. c. 10. Miscell. Iuvenalis Sat. 2. v. 92.Talia secretâ coluerunt Orgia taedâ,Cecropiam soliiti Baptae lassare Cotytto.In horum impudicitiam Eupolis fabulam Baptas inscripsit, ob quam ab ipsis Baptizatus et mari immersus fuit.II.BAPTAEGraece Βάπται, nomen fabulae, a Cratino editae, a qua illi interitus contigit. Cum enim, in veter. Comoedia, Chori praecipue hae viderentur esse partes, ut potissimum, quos liberet, laederent; postmodum vero attritis Populi opibus et invalescente paucorum quorumdam tyrannide, Poetas metus potentiorum in officio benedicendi contineret: sublatus Chorus est, eiusque locô παρεκβάσεις quaedam fiebant, in quibus aliorum Poetarum dicta scriptaque, sine malesicii crimine aut poenae suspicione, itridebantur. Sed Cratinus, ad pristinam licentiam reverti ausus, Βάπτας, h. e. immersores, fabulam edidit, eô eventu, ut ab illis, in quos fuerat invectus, captus ac vinctus et in mare proiectus, eâ mersione fabulae suae nomen imitatetur. Iul. Scaliger Poetices l. 1. c. 8. ubi de Comoediae speciebus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.